monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 8 > sectio 12 > CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534) > sectio 5 > sectio 12 > XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 34 > uwbM.p.th.f.12.23 > XX. VVILIGIS SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511) > XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.) > sectio 5 > ad Romanos, 7 > XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX. a. (523/536 ante Iun. 6) > XIII. PRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507|511) > sectio 36 > sectio 5 > sectio 16 > sectio 56 > sectio 13 > sectio 75 > sectio 36 > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 78
Non enim sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causasque diiudicat. Unde et vidua, quae in Evangelio in corbonam duo minuta miserat, omnibus a Salvatore praefertur, qui vota pinguissima et hostias medullatas se offerre credebant, de multo dantes parum: cum illa totum quod habuit, obtulisset. Manifestius et verius haec post adventum Domini dicuntur populo Iudaeorum, qui destructo templo et altari, hostias offerre se credunt: quorum Deus odit et proiicit festivitates, et non capit odorem coetus eorum, quando congregati dicunt: Crucifige, crucifige talem ; et: Sanguis eius super nos et super filios nostros . Et si obtulerint holocausta in synagogis, et munera in concilis satanae, et vota pinguissima, non ea respicit Dominus, sicut non respexit munera Cain . Qui bene quidem unum Deum colunt, et recte offerunt; sed in eo non respiciuntur, quia non dividunt in Patrem, et Filium et Spiritum sanctum confessionem.